Psalms 99

Confessio gemina est; una est laudis, altera peccatorum. Confessio laudis convenit perfectis, confessio peccatorum incipientibus; unde in hoc psalmo propheta monet ad confessionem. CASS. Docet hic psalmus, et Deum incessanter laudare, et peccata nostra incessanter plangere: quia nec in malis est desperandum, nec in bonis debet animus esse elevatus. Primo perfectis praecipuum genus confessionis, id est laudem, indicit. AUG. Si vox jubilat exterius, etc., usque ad et quo ordine et quam mirifice fecit. Ad laudem monens. Non unum angulum terrae hortatur: sed sicut ubique novit seminatam benedictionem, ita undique exigit jubilationem. AUG. Haec servitus non est amaritudinis, nec indignationis, sed felicitatis et libertatis. Servum ergo te faciat charitas, quia liberum te fecit veritas. Unde Dominus: Joan. 8.. Quia liberati; non murmurantes, ut in deserto: unde praemium subdit. Magnum est in conspectu tanti gaudere. CASS. Secundo intraturis secundum genus confessionis; nec dubitetur, quia misericordia est ei. . .
Copyright information for VulgGlossa